Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.29.1 Cic. Fam. 11.29.3 (English) >>Cic. Fam. 11.29.3

11.29.2 equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi et, cum abessem atque in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentis a te cultos et defensos esse memini et, post meum reditum quam familiariter mecum vixeris quaeque ego de te et senserim et praedicarim, omnis qui solent haec animadvertere testis habemus. gravissimum vero iudicium de mea fide et constantia fecisti, cum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam contulisti ; quod tuum iudicium nisi mea summa bene volentia erga te omnibusque meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo. 11.29.3 tu, mi Oppi, conservabis amorem tuum (etsi more magis hoc quidem scribo quam quo te admonendum putem) meaque omnia tuebere ; quae tibi ne ignota essent Attico mandavi ; a me autem, cum paulum oti nacti erimus, uberiores litteras exspectato. da operam ut valeas. hoc mihi gratius facere nihil potes.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.29.1 Cic. Fam. 11.29.3 (English) >>Cic. Fam. 11.29.3

Powered by PhiloLogic